monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXVI <<<     >>> in Psalmum LXVIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXVII

1 In finem, psalmus cantici David.
2 Vim nominis istius hinc debemus advertere, quia dum finis dicatur, in initio semper apponitur; significat enim rerum caput et aeternale principium, sicut ipse in Evangelio dicit: Ego sum principium, propter quod et loquor vobis [Ioan. VIII, 26]. Sequitur psalmus cantici, qui humana tantum solet, ut dictum est, voce cantari. David autem ipsum Dominum designat, quem et finis ille pronuntiat. Longus psalmus, et ad fastidium relevandum quinque diapsalmatibus praenotatus, per quae nos divisiones competenter impressimus. Nam licet has in aliis psalmis, quantum aspirat Dominus, humana perscrutetur industria, istae tamen incisiones absolute sequendae sunt, quas per diapsalmata divina fecit auctoritas. Sciendum est autem toto psalmo per mysticas similitudines psalmigraphum loqui, qui sacramentis evangelicis omnino repletus est, et ascensionis Christi descriptione devota monstratur esse praecipuus.
3 Divisio psalmi.
4 Providentiae spiritu propheta completus, quae inimicis Domini accidant, vel quae fidelibus in futura iudicatione contingant, per optativum modum primo ingressu psalmi huius convenienter edicit, ut et perfidos de poena terreat, et famulos Domini promissa remuneratione laetificet. Secundo ingressu virtutes significat quas contulit populo Iudaeorum; ac deinde dicit quemadmodum ex his perfecit Ecclesiam. Tertio per montis speciem significat Dominum Salvatorem, asserens quae beneficia praestiterit Ecclesiae, quando eam resurrectionis suae munere sublevavit. Quarto inimicorum Domini superbiam conquassandam esse pronuntiat, et conversiones et martyria ab utroque sexu etiam ex pessimis dicit esse facienda, cum adventus Domini mundo salutaris illuxerit. Quinto dicit in ecclesiis Dominum debere benedici, ubi apostoli, et Christus ipse praedicavit: supplicans ut dona quae dedit fidelibus suis, conservare dignetur. Monet etiam ut velociter ad Dominum veniant qui in hoc mundo tanquam in Aegypto et Aethiopia commorantur. Sexto ingressu universitatem monet ut psallat Domino Christo, qui iam resurrectionis suae miracula patefecit; ac deinde psalmum dominica laude conclusit.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius; et fugiant a facie eius qui oderunt eum. Confidenter propheta videtur optare quod novit esse venturum. Petit enim resurrectionem Christi, in qua dissiparentur adversi, scilicet Iudaei, qui resurrectionis eius videndo potentiam, sceleris sui facinora formidabant. Ultio quippe eorum uno verbo descripta est. Non enim in unam gentem populus ipse collectus est, sed per orbem terrarum effusa charitate dispersus est. Sequitur inaestimabilis poena maledicti: ut ab eius facie fugiant cuius ubique constat esse praesentiam. Quale est enim semper fugere, et infensi iudicis praesentiam non vitare? Addidit, qui oderunt eum, ut eos significaret qui in sua pertinacia constiterunt. Odium enim illis rebus debemus quibus nos acquiescere nullatenus posse profitemur.
7 (Vers. 2.) Sicut deficit fumus deficiant.
8 (Vers. 3.) Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. In istis duobus versibus sub comparatione gemina peccatorum poena praedicitur. Fumus est enim ex flamma ista corruptibili surgens tenebrosa conglobatio, quae, quantum plus extollitur, tantum per inane tenuatur. Huic peccatores merito comparantur, quoniam ex flamma nequitiae suae producunt fumiferas actiones, quae licet ad altiora, superbia faciente, consurgant, necesse est ut sua magis, velut fumus, elatione deficiant. Sequitur eorum alia comparatio. Cera est ex favis collecta tenera mollisque substantia, quae sic ignis calore resolvitur, ut eius corpulentia penitus absumatur. Huius similitudo delinquentibus competenter aptatur, quoniam in iudicio Dei a facie ipsius sic dispereunt peccatores, quemadmodum cerae deliquatitudo proximo igne consumitur. Et intuere quod hic peccatores in substantia sua non dicit posse consumi, qui perpetuo igne torquendi sunt; sed dicit eos a facie Dei esse perituros, quia nunquam ad gratiam ipsius beneficiaque venturi sunt, sicut quidam errantium dicere tentaverunt. Et nota quod in his versibus figura est parabole, id est rerum dissimilium comparatio; peccatoribus enim fumus et cera comparata noscuntur.
9 (Vers. 4.) Et iusti epulentur, et exsultent in conspectu Dei; delectentur in laetitia. Sicut superius dicta est poena peccatorum, ita nunc iustorum remuneratio ventura narratur. Epulas dicimus exquisitas et abundantes copias ciborum, quibus et corpus reficitur, et plerumque desiderium edacitatis augetur. His comparantur pabula fidelium, sagina iustorum, qui saturati adhuc desiderant, et de coelestibus deliciis inexplebiliter farciuntur. Sed ubi reperiantur istae deliciae, subsequenter adiungitur; scilicet in conspectu Dei, ubi semper est desiderabilis et vera laetitia. Quale est enim exsultare sub conspectu tanti iudicis, ut illum quem hic iuste metuimus, ipsius munere liberati sub eius praesentia gaudeamus? Adiecit, delectentur in laetitia, ut hoc ipsum illos possit delectare, quod laeti sunt: quia dum laetitiam suam nullo norunt fine claudendam, suavius in ea delectantur, quam se amissuros esse non sentiunt. Sic beatitudinis illius ventura felicitas sublucentibus quibusdam modulis indicatur.
10 (Vers. 5.) Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius; iter facite ei, qui ascendit super occasum; Dominus nomen est ei; exsultate in conspectu eius. Postquam pessimorum poenas iustorumque praemia ventura narravit, hortatur populos propheta ut in his quae audierant fideli mente praesumentes, laudes Deo hymnidica exsultatione concelebrent. Cantat enim Deo qui contemplationem eius puro ac fideli semper animo contuetur. Psalmum dicit nomini eius, qui opera efficit, quae ille praecepit. Sequitur, iter facite ei, id est corda vestra purificata praeparate, quae dignetur sanctus Dominus introire; sive praedicationibus beatis cunctos imbuite, sicut Isaias propheta dicit: Parate vias Domini, rectas facite semitas eius [Isai. XL, 3]. Sed cui fiat istud iter edicitur, qui ascendit super occasum. Ascendit utique Dominus Christus super occasum a mortuis resurgendo, ut captivam duceret nostram captivitatem, et mors relinqueret liberos, quos peccatis alligantibus tenebat obnoxios. Necesse enim fuit ut occasus tenebrosus cederet, super quem Sol iustitiae probabatur exortus. Et ne quis ambigeret, quis ascendit super occasum, dicit: Dominus nomen est ei, ut nemo dubitaret Deum esse Dominum Salvatorem, quem nefandi Iudaei velut communem hominem trucidandum esse putaverunt. Sequitur, exsultate in conspectu eius; non in praesentia hominum, ubi est caduca laetitia, sed in conspectu eius, ubi iugiter se puritas mentis oblectat; et quaslibet hic aerumnas patiatur, consideratione futuri praemii semper erigitur.
11 Vers. 6. Turbabuntur a facie eius Patris orphanorum et Iudicis viduarum: Deus in loco sancto suo. Postquam dixit in conspectu Domini beatis esse gaudendum, nunc a facie ipsius praedones atque impios asserit esse pellendos, qui orphanos ac viduas saeva cupiditate dilacerant. Turbati enim et nimium formidantes a facie Dei tales expelluntur, quando audierint: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Sed qui sit iste a cuius facie pelluntur, exponit, id est, Patris orphanorum et Iudicis viduarum. De quo et alibi legitur: Pupillo et viduae tu eris adiutor [Psal. IX, 14]. Quid ergo depraedator eorum pati poterit, qui iudicis sui susceptos impia laceratione contrivit? Patris autem et Iudicis genitivos posuit casus, ut quid sit Deus, his complexionibus possit ostendi. Addidit quoque, Deus in loco sancto suo, subaudiendum est, qui immutabilem servat firmamque sententiam; sicut de ipso a Patre Augustino dictum est: Mutas tempora, nec mutas consilia [Lib. I Conf., cap. 4].
12 (Vers. 7.) Deus, qui habitare facit unanimes in domo; qui educit vinctos in fortitudine. In hoc versu et duobus aliis qui sequuntur per duodecimam speciem definitionis quae Graece κατ᾽ ἔπαινον, Latine per laudem dicitur, declaratur quis sit Deus, id est, Qui habitare facit unanimes in domo; sicut legitur in Actibus apostolorum: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una [Act. IV, 32]. Sive quia prophetae et evangelistae in domo Domini unum sentientes, verbum veritatis consentanea praedicatione locuti sunt. Et alibi ipse dicturus est: Quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum [Psal. CXXXII, 1]! In domo enim illius ipsi habitant qui se mutua charitate consociant. In domo vero Ecclesiam significat. Sequitur, qui educit vinctos in fortitudine. Hic humanum genus significat, quod vinctum lege peccati fortitudinis suae robore liberavit. Alligato enim diabolo, eduxit vinctos quos tenebat ille captivos. Bene autem dictum est, eduxit, quia eos ab inferno liberans, ad gaudia regni coelestis elevavit.
13 (Vers. 8.) Similiter eos qui in iram provocant, qui habitant in sepulcris. Enumerat adhuc quos educit vinctos in fortitudine sua. In iram enim provocant Dominum, blasphemi et pessima se conversatione tractantes. Ipsi sunt quippe qui vivi habitant in sepulcris, id est qui in fetida et carnali actione sepulti sunt: de quibus et in alio loco dictum est: Sepulcrum patens est guttur eorum [Psal. V, 11]. Nam licet mortuos visualiter suscitaverit, humanum tamen genus de sepulcris eripuit, quando eis per veram fidem vitae gaudia votiva restituit.
14 (Vers. 9.) Deus, cum egredereris coram populo tuo; dum transgredereris in deserto. Iungendum est huic versui, cognosceris. Adhuc enim in operationis eius laudibus perseverat. Egressus est quidem Deus coram populo Israelitico, dum in columna ignis apparuit, dum in deserto eos mannae largitate satiavit. Sed hoc melius ad populum respicit Christianum. Egreditur enim coram populo, quando educit vinctos in fortitudine sua; quando resuscitantur qui in sepulcris habitant. Ipsum enim contuetur fidelis, quando in operibus magnis eius pietatem potentiamque cognoscit. Transgressus est etiam in deserto, quando ad gentes venit, ad quas propheta nullus accessit; quae velut eremus desolata a verbo Domini reddebantur alienae.
15 (Vers. 10.) Terra mota est; etenim coeli distillaverunt a facie Dei, mons Sina a facie Dei Israel. Interiecto diapsalmate, venit ad secundum ingressum, ubi enumerat quae Israelitico populo virtus divina concessit. Terra mota est, id est terreni homines videndo tam magna miracula crediderunt. Coeli distillaverunt a facie Dei, quando in vicem stillicidiorum manna descendit a facie Dei, quia per columnam ignis ac nubis praesentia ipsius noscebatur. Mons quoque Sina a facie Dei fumavit, quando ibi Moyses in duabus tabulis legem beatus accepit. Nam et in Exodo ita scriptum est: Totus autem mons Sina fumabat, eo quod Dominus descendisset super eum [Exod. XIX, 18].
16 (Vers. 11.) Pluviam voluntariam segregans Deus haereditati tuae; etenim infirmata est: tu vero perfecisti eam. Exponit illud quod superius dixit: Coeli distillaverunt. Ipsa est enim pluvia voluntaria quam tunc comedendi avida gens Iudaea promeruit. Nam ut voluntati eius satisfieret, inexpertum miraculum mundus accepit. Pluvia siquidem illa voluntaria fuit, non ista quae generaliter ubique diffunditur. Denique sic sequitur: Segregans Deus haereditati tuae, quia non hoc Dominus aliis gentibus dedit, quod tunc Hebraeo populo miseratus indulsit. Haereditas enim ipsius fuit populus Hebraeorum, sicut legitur: Et facta est portio Domini populus eius, Iacob funiculus haereditatis eius [Deut. XXXII, 9]. Haec si ad tempus infirmata est, Domino Salvatori minime credendo, perfecit haereditatem suam, quando gentes reliquas in supplementum credulitatis admittit.
17 (Vers. 12.) Animalia tua inhabitabunt in ea: parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Quia superius dixerat de haereditate Domini, tu vero perfecisti eam, nunc adiicit unde eam perficeret. Animalia fuerunt gentes vera religione vacuatae; sed cum ad Dominum venerunt, factae sunt eius, quae iam nihil indigeant, sed rationabili ac pleno lumine compleantur. Haec habitabunt in Ecclesia, cum verae religionis cultum, ipso miserante, perceperint. Iterumque quae sint ista animalia consequenter exponitur; dicit enim: Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Parasti significat praedestinatos, qui ab origine mundi, ipso miserante, praeparati sunt. In dulcedine tua, non saeculi huius ubi amara patiuntur, sed in illa suavitate in qua pauperes Dei reges ditissimos antecellunt.
18 (Vers. 13.) Dominus dabit verbum evangelizantibus virtutes multas [ms. A., virtute multa]. Versus istius ordo talis est: Dominus dabit virtutes multas evangelizantibus verbum. Dedit enim virtutes multas apostolis, qui verbum eius veneranda confessione praedicabant, quando eis languentium turbas sanare concessum est. Nam ipsum quoque Evangelium multarum constat esse virtutum. Quid enim fortius quam animas salvare, quae errorum suorum vitiis poterant interire? sicut Iacobus apostolus dicit: Scire debet quis, quia qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvat animam eius, et operit multitudinem delictorum [Iac. V, 20].
19 (Vers. 14.) Rex virtutum dilecti, et species domus dividere spolia. Versus iste sollicitius inquiratur, est enim verborum subtilitate perplexus. Hic enim, dilectum, Filium Patris debemus accipere, sicut ipse in Evangelio dicit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui [Matth. III, 17]. Quod schema dicitur antonomasia, id est vice nominis posita, quando sic aliud nomen ponitur, ut tamen illud quod necessarium fuerit sentiatur. Dilecti ergo Pater, Rex angelorum et potestatum est, qui virtutibus imperat; quod et de Filio convenienter accipitur, de quo alius psalmus dicit: Dominus virtutum ipse est Rex gloriae [Psal. XXIII, 10]; quod tamen sanctae Trinitati certum est convenire. Hic tamen Patrem vult intelligi, quia dilecti posuit, id est Christi. Sequitur, et species domus dividere spolia. Pulchritudo domus divinae cognoscitur, quando spolia diaboli, id est homines scelerati in Domini Ecclesiam transferuntur. Spolia siquidem diaboli sunt populi quos Dominus alligato forte liberavit, sicut in Evangelio ipse dicit: Nemo intrat in domum fortis et vasa eius diripit, nisi prius alligaverit fortem, et tunc domum illius diripiet [Marc. III, 27]. His enim spoliis domum suae potestatis ornavit, Ecclesiam sanctam gaudere fecit, quoniam ferocis inimici vota frustravit.
20 (Vers. 15.) Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in specie auri. Subaudiendum, suscipient vos. Hic dormire, non stuporem somni significat, aut oblivionem rerum quam pati consuevimus dormientes; sed dormientes dicit, in praeceptis Domini quiescentes, et in idipsum requiem habentes. Cleros enim auctoritate Patrum duo Testamenta debemus accipere, inter quae monet continere atque quiescere Christianos. Sensus ergo talis est. Commonet fideles: si dormiatis inter duo Testamenta, hoc est, si animam vestram in Scripturis divinis ultima dormitione reponatis. Dormitionem vero pro morte poni Dominus in Evangelio testatur dicens: Lazarus amicus noster dormit; sed eamus ut a somno suscitemus eum [Ioan. XI, 11]. Sequitur, pennae columbae deargentatae. Per haec commata (sicut superius diximus) subaudiendum, suscipient vos. Pennae significant celeritatem, quae nos in illam patriam ducunt, si hic in lege Domini quiescere mereamur. Columbae deargentatae Ecclesiam significant, quae merito columba deargentata dicitur, quia innocentiam habet columbae, et divinis eloquiis argenteo colore resplendet; de qua scriptum est: Una est columba mea, una est dilecta mea [Cant. VI, 8]. Huius columbae posteriora, id est ultima, in specie auri clarificata resplendent, quia postquam de hoc mundo discesserit, supra aurum eius gratia relucebit. Et respice quod in hoc mundo argento comparata est: in illa vero resurrectione auri eam specie dicit ornandam, sicut in quadragesimo quarto psalmo iam dictum est: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate [Psal. XLIV, 10].
21 (Vers. 16.) Dum discernit coelestis reges super terram, nive dealbabuntur in Selmon. Post diapsalmatis silentium, venit ad psalmi tertium membrum, ubi enumerat dona quae contulerit Ecclesiae resurrectionis gloria contributa Dominus. Coelestis reges sunt apostoli sanctique pontifices, vel caeteri fideles, qui probabiliter regere corpora sua divino munere meruerunt. Rex ergo a regendo vocatus est. Et merito hoc illis nomen impositum est, qui cupiditates saeculi refrenare divina virtute potuerunt, sicut Apostolus quosdam increpans dicit: Sine nobis regnatis, et utinam regnaretis; ut et nos vobiscum conregnaremus [I Cor. IV, 8]. Hos ergo reges dum super eam columbam quam superius dixit, discernit concorditer Dominus atque distribuit, super nivem dealbabuntur in Selmon, id est supra candorem nivis elucescunt, qui Ecclesiam regere fideliter atque ordinare noscuntur. Quod autem dictum est in Selmon, nomen huius montis umbra interpretatur, quae hic congrue divina virtus intelligitur. Ipsa enim ab aestu vitiorum nos defendit ac reficit ipsa nobis coelestia dona concedit, sicut sanctae Mariae angelus annuntiavit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi [Luc. I, 35]; et alibi: Sub umbra alarum tuarum protege me [Psal. XVI, 9]. Haec est umbra quae in bono ponitur. Denique laudem montis sequenti versu dicturus est. Dealbabuntur autem ponitur et in malo; sicut in Actibus apostolorum legitur: Percutiet te Dominus, paries dealbate [Act. XXIII, 3]; hoc et Evangelium quoque testatur: Similes estis monumentis dealbatis, quae plena sunt ossibus mortuorum [Matth. XXIII 27].
22 (Vers. 17.) Montem Dei montem uberem; mons coagulatus, mons pinguis. Per quintam speciem definitionis, quae Graece κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicitur, exponit propheta quis sit mons ille Selmon, quem superius dixit; ac si diceret: Montem dico, id est ipsum Dominum Salvatorem, de quo Isaias propheta cecinit: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et ibunt ad eum omnes gentes [Isai. II, 2]. Addidit, montem uberem, ex quo perpetua et suavia fluenta descendunt, qui aquas habet irriguas, et coelesti suavitate conditas. Subiungit, mons coagulatus, scilicet propter parvulos enutriendos, qui non esca corpulenta, sed coagulato lacte potandi sunt. Addidit etiam, mons pinguis, quia fertilitate sua semper uberrimus est. O mons breviter quidem laudatus, sed coelestium rerum qualitate copiosus: ex quo aquae vivae decurrunt, lac in parvulorum salutem praeparatur, pinguedo spiritualis agnoscitur, et quidquid summe bonum creditur, in montis istius est gratia constitutum!
23 (Vers. 18.) Utquid suscepisti [ed., suscepisti nos] montes uberes? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. Dixit superius montem debere intelligi Dominum Salvatorem; sed nunc reprehendit propheta, ne quis debeat montes istos intelligere, qui apostolorum eminentiae comparantur, quamvis et ipsos per Dei gratiam uberes esse noscamus. Addidit enim, mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. Sed quem montem deberemus advertere, evidenter designat. Christus est enim solus mons qui Patri complacuit, ut in eodem habitaret; sicut ipse testatur: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui [Matth. III, 17]. Nam quod dicit: Habitare in eo, et Patri, et Filio utrumque commune est; sicut ipse in Evangelio dicit: Ego in Patre, et Pater in me est [Ioan. XIV, 10]. Cum ergo dicit, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo, in quo, et in eo, quia communi linguae non convenit, proprium hoc Scripturae divinae esse dicamus; sicut et in sexagesimo quinto psalmo dixit: Ibi, in idipsum [Psal. LXV, 6].
24 (Vers. 19.) Etenim Dominus habitabit usque in finem. Post illos montes quos dixerat non debere intelligi, qui apostolorum eminentiae comparantur (quia de Domino Salvatore loquebatur, qui est mons montium, et sanctus sanctorum, et Rex regum, et Dominus dominantium), redit ad salutis Auctorem dicens, montibus illis, id est apostolis inhabitare Dominum Christum usque in finem; scilicet usque ad maiestatis suae perfectissimum terminum, qui est finis sine fine, et bonorum omnium perfecta plenitudo.
25 (Vers. 20.) Currus Dei decem millium multiplex, millia laetantium: Dominus in illis in Sina in sancto. Consuetudo est Scripturae divinae allegorice loqui, ut cum aliud dicat, aliud velit intelligi; quod in hoc psalmo positum frequenter invenies. Unde hic currus significatur hominum iuncta copulatio, quia ita sanctos charitas vincit, sicut loris et iugis animalia sociantur. Unde et Dominus ait: Iugum meum suave est, et onus meus leve est [Matth. XI, 30]. Sanctorum ergo unanimitas currus est Domini, quem ille velut auriga insidet, et ad voluntatis suae ministerium salutari lege moderatur. Sed ut istum currum ostenderet non equis deditum, sed humanis cogitationibus attributum, ait, decem millium multiplex, quod bene ad innumeros populos, non ad equos noscitur pertinere. Subiunxit, millia laetantium, quod utique de fidelibus debet intelligi. Et ut ostenderetur laetitiae plenitudo, ait, Dominus in illis, qui magnae exsultationis est cumulus, et bonorum omnium dulcedo mirabilis. Sequitur, in Sina in sancto. Sina mons est deserti in quo Moyses legem accepit, interpretaturque mandatum, ubi revera Dominus requiescit, quoniam in sanctis mandatis eius solet praesentia contueri.
26 Vers 21. Ascendit in altum, captivam duxit captivitatem. Quam pulchre per ideam figuram triumphatoris actus describitur! Idea est enim species, cum rem futuram velut oculis offerentes motum animi concitamus. Ille enim crucifixus descendit ad inferos, et liberatos a captivitate perduxit ad coelos. Necesse enim fuit mortem perire, cuius regnum vita pervasit. Haec sunt spolia illa quae superius dixit, unde sancta ornatur Ecclesia, unde Domini regna [ed., castra] complenda sunt. Ascendit ipse utique qui propter nos descendit eruendos [ed., erudiendos]. In altum, videlicet supra coelos coelorum; et quod super omnes altitudines atque honores esse dignoscitur, sedet ad dexteram Patris. Quis iam fidelium de concessa libertate dubitet, cum sit exstinctus interitus, et captivata captivitas?
27 Vers. 22. Dedit dona hominibus: etenim qui non credunt inhabitare, Dominus Deus. Adhuc in illa triumphi similitudine perseverat, quando ad immensa gaudia concitanda festivitas indicitur, et dona praestantur. Dona enim Domini fuerunt super apostolos Spiritus sancti concessa magnalia; sive quod Doctor gentium dicit: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi [Ephes. IV, 7]. Sequitur, etenim qui non credunt inhabitare, Dominus Deus. Hic subaudiendum est, eos convertit, ut nobis possit verbis integris constare sententia. Nam Qui non credunt inhabitare, id est qui ad Domini negligunt penetralia pervenire, ut in domo eius cum fidelibus habitare praevaleant, Dominus Deus eos convertit, qui fidem suam humano generi miseratus indulget. Ipsa enim est gratia quae gratis datur, quia nos ipsius bona praeveniunt, dum et ipsum quoque bonum velle conceditur.
28 (Vers. 23.) Benedictus Dominus de die in diem: prosperum iter faciet nobis Deus salutaris noster. Post triumphalem illam descriptionem, brevis quidem, sed magna dicitur laus. Benedictus Dominus de die in diem, id est cunctis diebus omnique tempore benedicendus est. Qui ascendit in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus, ipse etiam, prosperum iter faciet nobis. Iter quippe cursum vitae significat qui iam prosper effectus est, quoniam Redemptorem suum mundus agnovit. Adiecit, Deus salutaris noster, ut nullus de prospero dubitaret itinere, cui dux salutaris est Dominus Christus. Dicant mihi quos spectacula humana delectant, quid tale in editionibus pomposis consulum videant? Huc animos, huc ora deflectant, illud salutariter corde respiciant: unde non ad fugitivam laetitiam, sed ad exsultationem destinentur aeternam.
29 (Vers. 24.) Deus noster, Deus salvos faciendi: et Domini exitus mortis. Post diapsalmatis incisionem, ad quartum venit ingressum, ubi dicit quemadmodum morte sua nos salvos effecerit. Ait enim: Deus noster, Deus salvos faciendi, subaudiamus hic, habet potestatem salvos faciendi nos. Quapropter ipse nos salvos fecit qui est Deus [ed., Dominus] noster Iesus Christus, qui pro nobis mori dignatus est, qui ascendit in alium, et fecit illa quae dicta sunt. Denique sic sequitur, et Domini exitus mortis. Exitus mortis qui Domino fuit, ipse nos liberat, ipse a morte perpetua facit exire. Quod pulchre arbitror esse subiunctum, ne humana causaretur infirmitas, quare morior? quare deficio? Adhibita est querelis nostris magna curatio: Domini exitus mortis. Exitus mortis est Domini, hoc est resurrectio votiva fidelium. Revera exitus illi singularis ac mirabilis fuit, quia et ipse ab inferis egressus est, et nos inde suo munere praestitit exire.
30 (Vers. 25.) Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum: verticem capilli perambulantium in delictis suis. Ne mala pertinacium inulta esse crederentur, dicit: Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum: quatenus supra perfidos et pertinaces vindictam quoque praevenire cognosceres. Capita inimicorum sunt auctores Iudaicae quidem seditionis, sed et haereticorum sine dubitatione doctores. Illi enim in carne Christum persecuti sunt; isti autem crudeliores in ipsam etiam (si dici fas est) Deitatem desaeviunt. Sequitur, verticem capilli perambulantium, id est, qui tales sibi calumniarum minutias quaerunt, ut ipsos vertices capillorum perambulare ac perscrutari posse videantur: significans versutias inanium quaestionum, quae profutura deserunt, et non necessaria detestabili disputatione perquirunt. Et ut eorum studia inania comprobaret, addidit, in delictis suis: ubi cogitatio insipiens fuit, quae perduxit ad culpas; ut sunt Manichaei, Priscilianistae, Donatistae, Montani, et caeteri qui se coenosi dogmatis fetoribus miscuerunt.
31 Vers. 26. Dixit Dominus: Ex Basan convertam: convertam de profundis maris. In hoc versu auctoritas nobis doctissimi Hieronymi absolute sequenda est, quia translatio eius lucida cunctam nobis abrogat quaestionem. Dixit Dominus. Quaeramus quid dixerit, quia nescio quam magna promissio est quam Dominus pollicetur. Basan interpretatur siccitas, quae humanum genus possederat ariditate peccati; sed eam Dominus convertit ad viriditatem suam, dum illi fluvios salutis infudit, et germinare fecit vitae fructum, quae prius inferebat exitium. Adiecit, convertam de profundis maris, scilicet populos quos de mundi istius profundo liberavit. Mare enim mundum istum debere suscipi, frequenti lectione iam notum est, qui et gustu amarus est, et vitiorum fluctibus inquietus.
32 (Vers. 27.) Ut intinguatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Illum populum quem superius convertendum dixerat ex profundis maris, nunc ad quid perducatur exponit; utique ut pes eius, id est, actio boni propositi usque ad sanguinem gloriosi martyrii perveniret. Nam qui ante gradiebatur in voluptuoso mari, post ambulare fecit in sanguine, quod est durum iter carni, sed beata via est animae, quam, ipso miserante, transimus, si in eo spem nostram cordaque reponimus. Addita est obscura quidem, sed nimis amplectenda sententia: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Canes et in malo ponuntur, sicut Apostolus ait: Videte canes, videte malos operarios [Philip. III, 2]; et in bono, sicut hic positum est: de quibus ait in Evangelio Chananaea: Utique, Domine, nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum [Marc. LVIII, 7]; et in alio psalmo dictum est: Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes [Psal. LVIII, 7]. Isti enim canes pro Domino latrare non desinunt, domumque eius cautissima sagacitate custodiunt. Hic ergo dicit: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso, quia prius inimici fuerunt, qui postea clamosis latratibus Ecclesiam Domini vindicarunt. Sed hoc ipsum a quo fieri potuisset, adiecit, id est, ab ipso. Ab ipso utique Domino, qui amara mutat in dulcedinem, tristitiam vertit in gaudium, aegritudines detestabiles in salutem.
33 Vers. 28. Visi sunt gressus tui, Deus: ingressus Dei mei Regis, qui est in sancto ipsius. Totus hic versus incarnationem significat Domini Salvatoris. Dicit enim: Visi sunt gressus tui, Deus, sive per assumpti corporis formam, sive per vestigia praedicationis, quibus innocenter ille in hoc mundo sanctis gressibus ambulavit. Et ut Dominum Salvatorem evidenter ostenderet, adiecit, ingressus Dei mei Regis, quia ipse Rex in hoc mundo specialiter ingressus est, de quo scriptum est in titulo passionis: Rex Iudaeorum [Marc. XV, 26]. Nam et corpus ipsius evidenter expressit dicens: Qui est in sancto ipsius. Sanctum enim fuit templum corporis Domini Christi; in eo enim erat plenitudo divinitatis, quam perfidi videre non poterant.
34 Vers. 29. Praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvenum tympanistriarum. Principes apostolos significat, qui et principes sunt credentium populorum, et praevenerunt omnes in sanctitate doctrinae: et ideo duces effecti sunt, quia ipsos sunt populi postea subsecuti. Addidit, coniuncti psallentibus: ne crederes paucos fuisse, coniunctam quoque multitudinem psallentium convenienter adiunxit, qui iam laudes Domini non voce tantum, sed et bonis actibus personarent. Sequitur, in medio iuvenum tympanistriarum. Ne sexum femineum crederes esse contemptum, in medio dicit istum actum iuvenum tympanistriarum, id est iuvencularum prima aetate florentium, quae tympana sua, hoc est corporis tensionem ad Domini laudes gloriamque verterunt, macerantes se ieiuniis, carnisque magis afflictione gaudentes; quod hodieque in multis virginibus divina virtus operatur. Alii vero tympanistriarum, ecclesiarum intelligi voluerunt, quarum atria velut quibusdam tympanis laudes Domini populorum iubilatione concelebrant: de quibus sequenti versu dicturus est.
35 (Vers. 30.) In ecclesiis benedicite Deum Dominum, de fontibus Israel. Interiecto diapsalmate, ad quintam psalmi translatus est sectionem, in qua dicit ubi Dominus debeat benedici. Ait enim fidelibus: In ecclesiis benedicite Deum Dominum, quia non per diversa conventicula paganorum, neque haereticorum speluncas, sed in Ecclesia catholica Dominus benedici debet, ubi recta fides est, et vera confessio. Ibi enim iure laudatur, ubi non maledicitur. Nam quomodo ab illo laudem suscipiat, qui se impia superstitione commaculat? Sequitur, de fontibus Israel, de doctrina scilicet Christiana, quam apostoli gentibus infuderunt. Fons enim religionis inde per caeteras nationes emanavit. Fons quippe a fovendo dictus est, quod corpora nostra labore fessa refoveat.
36 (Vers. 31.) Ibi Beniamin adolescentior in pavore: principes Iuda duces eorum: principes Zabulon, principes Nephthalim. Hunc modum locutionis proprium Scripturarum divinarum esse diximus, quando Hebraea nomina ad aliquod mysterium significationis interserit. Dubium quippe non est omnes prophetas evangelicae praedicationis beatum tempus optasse; quod nunc Psalmigraphus vehementer affectans, per nomina tribuum, et Dominum Christum et ipsos indicasse probatur apostolos. Ibi Beniamin adolescentior in pavore. Ibi, scilicet in templo Ierusalem, ubi verba Domini Paulus audivit; quod et textus Actuum apostolorum evidenter enarrat. Sive, ut quidam volunt, ibi, in Ecclesia, ubi dixit psallendum esse. Beniamin Paulum designat apostolum, qui fuit de tribu Beniamin; ipse enim dicit: Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin [Philip. III, 5]. Adolescentior in pavore, quia scilicet aetate fuit adolescens, sicut in Actibus apostolorum in passione beati Stephani Lucas dicit: Et falsi testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes cuiusdam adolescentis nomine Sauli [Act. VII, 57]. Qui quamvis esset adolescens aetate, adolescentior exstitit in pavore, quando ad vocem Domini corruit, qui ei miseratus intonuit: Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? Adolescens autem ab adolendo, id est a crescendo dictus est. Principes Iuda, Dominum indicat Salvatorem, qui de tribu Iuda descendit, sicut Ioannes in Apocalypsi dicit: Vicit Leo de tribu Iuda, radix David [Apoc. V, 5]. Addidit, duces eorum, id est populorum, qui erant in Ecclesia constituti, quod non solum ad Paulum vel ad Dominum, sed et ad illos aptandum est quos dixit inferius, principes Zabulon, principes Nephthalim. Zabulon et Nephthalim tribus fuerunt Iudaico populo constitutae, unde reliqui apostoli trahere leguntur originem. Et hi omnes principes bene appellati sunt, quia eos honore ac primatu dignissimos fidelium turba sequebatur. Dicuntur enim principes et qui reges non sunt, sicut in Exodo legitur in dedicatione tabernaculi, quomodo obtulerint dona duodecim principes, singuli de singulis tribubus Israel [Exod. XXXV, 27]. Congruit autem ipsorum quoque nominum significationes edicere, quoniam et ipsae probantur Ecclesiae convenire. Iuda confessio dicitur; Zabulon habitaculum fortitudinis; Nephthalim dilatatio mea. Quae si diligenter inspicis, Ecclesiae catholicae competenter aptabis.
37 (Vers. 32.) Manda, Deus, virtuti tuae, confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. Post illam de adventu Domini beatissimam praedicationem, quasi iam inaestimabili accepto munere ad Patrem propheta convertitur dicens: Manda, Deus, virtuti tuae. Virtus enim Patris, Christus est Dominus, sicut Apostolus dicit: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam [I Cor. I, 24]. Manda ad personarum pertinet distinctionem; nam unum velle illis est, unum posse perpetue. Quid autem mandetur, edicit, Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. Magna petitio, ut confirmet Deus in nobis fidem suam, quam donare dignatus est. Opus enim Domini fuit, ut caeca gentilitas lumine veritatis afflata, verum Dominum Salvatorem cognoscere potuisset, secundum illud Apostoli: Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus: in quo et elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in ipso [Ephes. I, 3, 4].
38 (Vers. 33.) A templo tuo quod est in Ierusalem, tibi offerent reges munera. Cum soleant in templo munera offerri, hic a templo Ierusalem dicit nihilominus offerenda. A templo ergo Ierusalem offerunt reges munera, qui in Ecclesia Dei recta conversatione viventes, sui cordis offerunt puritatem, quando iam venitur ad praemium, quando grana segregantur a paleis, et una fit Ierusalem mater omnium qui sub Christi lege vixerunt. Reges utrumque possumus accipere, quia et ipsi imperatores offerunt seipsos Deo munera; sive fideles homines, qui suum corpus per Christi gratiam regere meruerunt. Et respice quod Ierusalem tantum dicit Domini templum, ubi et visio pacis est, et discordantium haereticorum non miscetur adversitas.
39 (Vers. 34.) Increpa feras silvarum; concilium taurorum inter vaccas populorum. Ut illa sancta credulitas confessionis munimine firmaretur, dicit propheta: Increpa feras silvarum, id est argue superbos homines et feroces, qui in prava persuasione consistunt, ut istorum invectio fidelium sit solidata munitio. Pro iniquis enim hominibus vel diabolo feras ponit, sicut in alio psalmo dicitur: Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam [Psal. LXXIX, 14]. Addidit, concilium taurorum inter vaccas populorum; subiunge nihilominus increpandum, hoc est haereticos indomitos, qui erecta cervice seducunt animas innocentes, et ad suum gregem trahunt quos infelici persuasione decipiunt. Vaccae quoque populorum sunt mulieres, ductili voluntate levissimae, quae perfidiae doctores tanquam tauros sequuntur, de quibus dicit Apostolus: Ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, et ad scientiam veritatis nunquam pervenientes [II Tim. III, 6, 7]. Cur ergo tales debeant increpari, subter adiectum est.
40 (Vers. 35.) Ut non excludantur hi qui probati sunt argento: disperge gentes quae bella volunt. Utilitas illius increpationis ostensa est, quia dum falsitas arguitur, nihilominus veritas comprobatur. Oportet enim feras silvarum increpare, tauros abiicere, vaccas populorum invehere; ut hi qui approbati sunt, id est quos charitas spiritualis, decoctis sordibus vitiorum, velut argentum mundissimum, ad animae puritatem usque perduxit, corroborentur atque proficiant. Adiecta est quoque sententia quae dissiparet haereticos. Ipsi enim sunt gentes quae bella volunt, id est quae contentionibus non ad profectum animae tendunt, sed ut perversis suasionibus captivent animas innocentes.
41 (Vers. 36.) Offerunt velociter ex Aegypto: Aethiopia festinat manus dare Deo. Non gravat et hunc versum secundum translationem Patris Hieronymi recipere, qui et propter Hebraicam veritatem sequendus est, et nexum nobis ambiguitatis absolvit. Aegyptus et Aethiopia pro incolarum suorum tenebrosa nigredine semper in malo ponuntur. Quae figura dicitur synecdoche, id est a parte totum; significat enim mundum, qui densis tenebris vitiorum diabolo premebatur obnoxius. Hic Domini clarificatus lumine ad aeternae vitae meruit munera pervenire. Commonet ergo propheta gentium populos ut offerant velociter ex Aegypto Deo munera, hoc est animas suas mundana sorde purgatas. Aethiopia quoque festinet manus dare Deo. Metaphora a bellantibus tracta, qui, ne crudeliter intereant, manus suas victoribus dedunt, ut, armis depositis, periculum mortis evadant: sic Aethiopia commonetur ne se tardet Deo tradere, quatenus victa floreat, quae in sua libertate sordebat.
42 Vers. 37. Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino. Hanc quoque partem pulchra exhortatione conclusit. Dicens enim, Regna terrae, omne genus humanum significare voluit; quia licet sint gentes quae non habeant reges, tamen hoc verbo concluditur quidquid gentium esse sentitur. Quod dicit, cantate, ad animae respicit puritatem; psallite, ad operas sanctissimas, quae Domino probantur acceptae.
43 (Vers. 38.) Psallite Deo, qui ascendit super coelos coelorum ab Oriente: ecce dabit vocem suam, vocem virtutis suae. Post quinti diapsalmatis interpositionem propheta venit ad sextam partem, admonens fideles ut Deo psallant, qui resurrexit a mortuis. Nam cui Deo psallerent exponitur, qui ascendit super coelos coelorum, Dominus utique Iesus, qui de coelo descendit ad liberandam infirmitatem nostrae naturae; ipse etiam super coelos coelorum ascendit, qui sedet ad dexteram Patris. Considerandum est autem quod frequenter in Scripturis divinis plurali numero coelos dictos invenies, dum legatur, In principio fecit Deus coelum et terram [Gen. I, 1], cum tamen pluraliter dicti, et coeli legantur et terrae. Modus enim iste locutionis latius patet, ut abusive singularia plurali numero dicamus, et pluralia singulari. Ab Oriente vero quod dixit, Ierosolymam evidenter ostendit, quae est in Orientis partibus collocata: unde Dominus, apostolis videntibus, ascendit ad coelos: terra multis plena miraculis, ubi fidelium credulitas plus aspectibus quam lectionibus eruditur. De qua pulchre ad vere Leo pater apostolicus dixit: Et quod alibi non licet non credi, ibi non potest non videri. Quid enim laborat intellectus, cui est magister aspectus? Et cur lecta vel audita sunt dubia, ubi se et visui et tactui tota humanae salutis ingerunt sacramenta? Unde nec illud quoque iudico transeundum, quod illi triumphali ascensioni, illam quoque imaginem tabernaculi in Epistola ad Hebraeos beatus apostolus Paulus mirabiliter applicavit dicens: Christus autem assistens Pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est non huius creationis, neque per sanguinem hircorum et vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa [Hebr. IV, 11]. Et iterum: Non enim in manufacta sancta Iesus introivit exemplaria verorum; sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis [Ibid., 24]. Sic igitur actus iste magnificus, qui nunc per gaudia praeclara describitur, illo tabernaculo congrue praefiguratus esse monstratur. Sequitur, ecce dabit vocem suam, vocem virtutis suae. Hoc multis modis intelligi potest. Dedit vocem suam, quando paralytico dixit: Surge et ambula; quando Lazarum suscitavit, quando daemonibus ut obsessos relinquerent imperavit. Dabit etiam vocem virtutis suae, quando in novissimo die, ut resurgat humanum genus edixerit. Quid enim fortius quam revocare favillas ad corpus mobile, vivamque substantiam, et naturam illam mortalitatis ad aeternae vitae dona perducere? sicut in Evangelio legitur: Veniet hora, et qui sunt in monumentis audient vocem eius, et procedent [Ioan. V, 28].
44 (Vers. 39.) Date honorem Deo super Israel: magnificentia eius et virtus eius in nubibus. Adhuc in ipsis exhortationibus perseverat. Cum enim dicit: Date honorem Deo, ipsi magis ut honorentur hortatus est; nam qui Deo dat laudes se fecit esse laudabilem; sic et qui illi dat honorem sibi conquirit sine dubio dignitatem. Super Israel dum dicitur, Ecclesia catholica significatur, in qua Deus vere conspicitur, dum recta fide sentitur. Israel enim interpretatur vir videns Deum. Quapropter alibi non potest videri, nisi ibi ubi ei probatur verissime populus confiteri. Sequitur, magnificentia eius, et virtus eius in nubibus. Magnificentia pertinet ad illud, quia semper magna facit; virtus, quoniam imperio eius famulatur effectus. Omnia enim facit quae vult in coelo et in terra [Psal. CXXXIV, 9]. Sed ista magnificentia et virtus Domini in nubibus esse dicitur, non in istis visibilibus, quae aut aquas depluunt, aut corpulenta qualitate densantur; sed aliquas potestates designat superna ratione pollentes, quae iussis Domini intellectuali conditione famulantur; de quibus dictum est: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem [Isai. V, 6]. Multis enim significationibus sermo iste repletus est; quod etiam respicit ad apostolos et prophetas.
45 (Vers. 40.) Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel. Ecce ne nubes illas intelligeres aereas, dicit: Mirabilis Deus in sanctis suis, sive in angelis, sive in hominibus, qui eius iussionibus obsecundant. Iterum geminat Deus Israel, ut in hominum cordibus infigeret, ubi Deus mirabilis appareret.
46 Ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi [ed., plebis] suae, benedictus Deus. Ne quis de humana imbecillitate diffideret, nec se crederet ad tanta praemia pervenire, veraci promissione firmatur, quia Dominus dabit fidelibus suis virtutem patientiae, et fidei fortitudinem, ut possint ad aeterna praemia pervenire. Et ut designaret evidentius qui possit dare quae superius dixit, addidit, benedictus Deus, id est, qui omnium ore semperque debeat benedici, ut sicut nunquam beneficiis cessat, ita et benedictiones semper accipiat. Non enim duobus verbis laudem eius credamus breviter explicandam; nam et qui Scripturas eius meditatur, benedicit Dominum; et qui iussa ipsius sancta operatione compleverit, benedicit Dominum; et qui ei fideliter confitetur, benedicit Dominum. Sic fit ut brevis ista laudatio, totius vitae nostrae tempore sub assiduitate solvatur.
47 Conclusio psalmi.
48 Cucurrit copiosus psalmus ingentium more fluviorum, qui quantum plus terras occupant, tanto amplius agros fecundant. Fluvius qui non ore, sed magis auribus hauriatur; fluvius qui potetur mente, non corpore; fluvius qui sine aliquo humore semper irriguus est, puros sensus inebrians, et peccatis ebrios ad sobrietatem mentis adducens. Aqua quae simul sitim tollit et famem, quae non digestionibus effunditur, sed percepta semper augetur. Oremus ut iste nos fluvius sine intermissione possideat. Non erimus arena sterilis, sed ager fecundus, si beneficio Domini alveus eius nos semper teneat occupatos. Memento tamen quod hic psalmus ascensionem Domini mirabili prae caeteris fulgore descripsit.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXVI <<<     >>> in Psalmum LXVIII
monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67